GELONES vel GELONI

GELONES vel GELONI
GELONES, vel GELONI
populi Scythiae, Agathyrsis proximi, qui faciem depingunt, ut terribiliores in praelio videantur. Patientissimi sunt inediae, famequeve urgente, equo, quo vehuntur, sanguinis nonnihil detrahunt, eoque cum lacte commixto, inediam levant. Dicti sunt a Gelono Herculis fil. Agathyrsi fratre. Virg. Georg. l. 2. v. 115.
—— Pictosque Gelonos.
Lucan. eis fortitudinem tribuit Civ. Bell. l. 3. v. 283.
Massagetes quo fugit equo, fortesque Geloni.
Ubi tamen, volucresque legendum. Virg. Georg. l. 3. v. 461.
Bisaltae quo more solens, acerque Gelonus.
Vide P. Melam l. 1. c. 21. et Solin. c. 20. de pictura vero Gelonorum vide Salmas. in Plinian. Exerc. p. 188. Multas singuli habebant uxores, contenti suis finibus vivebant. Horat. l. 2. Carm. Ita hic Steph. Ceterum an contenti nescio, nec enim id asserit poeta. Locus est l. 2. Carm. Od. 9. v. 23. sub calce ubi de Augusti tropaeis loquens, ait,
Intraque praescriptum Gelonos
Exiguis habitare campis.
Arcubus et sagittis olim polluisse, testantur Virg. ac Horat. Hic Aen. l. 8. v. 725.
——— Garasque sagittiferosque Gelonos.
Ille Carm. l. 3. Od. 4. v. 35.
Visam pharetratos Gelonos.
Quibus adde Stat. Sic enim ille,
——— Falcemque Getes, arcumque Gelonus
Tenderet. ———
Nic. Lloydins.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”